Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 4: Versus 4

Ei autem,etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit haec carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide.Secundum gratiam.Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala.Sed secundum debitum.AUG.Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.
(* Traductions européennes)